- OBEDIENTIAE
- OBEDIENTIAEin Ecclesia Romanâ dicuntur munia ac officia omnia Monastica, quae per oboedientiam iniunguntur vel conferuntur, adeo ut ipsum munus Abbatis Oboedientia sit et appelletur, a Gregorio VII. Pontifice l. 1. Ep. 32. Sed et quidquid Monachis ab Abbate iniungitur, Oboedientia dicitur, vide Hugonem Monachum in Vita S. Hugonis Abbatis Cluniacensis p. 442. Praesertim vero Oboedientiae vocabantur Cellae, Praepositurae et grangiae, a Monasteriis dependentes, quod Monachi ab Abbate illuc mitterentur, vi eiusdem Oboedientiae, ut illarum curam gererent, aut iis deservirent, Gregorius VII. l. 6. Ep. 36. Quicumque oboedientias vel Ecclesiae dispensationes pretii pactione adepti sunt etc. A quibus cellis oboedientiariis originem duxêre Prioratus rurales, Cum enim interdum plures ad eandern Oboedientiam procurandam mitti necesse esset, Monachi Oboedientiarii subinde Cappellas et Ecclesiolas ibi construxêre, quo in iis sacrum peragerent officium, et Monastica munia obirent, quibus praeerat, qui ab Abbate Prior dicebatur. Cum porro labente sensim disciplinâ Ecclesiasticâ et Monachicâ Monachi vel Canonici Regulares, per eiusmodi Oboedientias inobedienter viverent, ut ait Stephanus Tornaccnsis Ep. 114. neque Abbati revocanti responderent nec corrigenti vellent acquiescere, nec credere corripienti, nec nisi eorum morte ad Monasteria cae redirent, tandem habitae sunt pro Beneficiis, quomodo etiam hodie vocantur, i. e. feudis Ecclesiasticis. Et Monachi, vel Clerici, qui eiusmodi Ecclesiastica possidebant feuda, dicebantur ea tenere in oboedientiam, teste Iac. Petitô, post Paenitentiale Theodori p. 610. etc. Qui vero in has Cellas mittebantur, easque procurabant, dicebantur Oboedientiarii, quorum mentio frequens apud Matth. Paris. p. 432. 441. Item Oboedientiales, apud Petr. Diaconum l. 4. Chron. Casin. c. 182. Alias tamenOboedientiarius quoque dicebatur Advocatus seu Defensor Monasterii, uti docet Car. du Fresne Glossario, ubi plura hanc in rem. De Oboedientia vero uno ex tribus Monasticis votis, rigide admodum a Iesuitis inprimis observari solitâ, vide Lud. Lucium Histor. Iesuit. l. 1. c. 3. 4. et 5. quô postremo Missionis votum hauc apud illos appellari addit, et formulam eius ab Ignatio Loiola Paulo Pontifici oblatam, exhibet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.